- ONOLDSBACUM vulgo ANSPACH seu ONOLDSBACH
- ONOLDSBACUM vulgo ANSPACH seu ONOLDSBACHcastrum Germaniae,in Franconia, cum ditione adiacente, sub proprio Marchione, ex Familia Brandeburgica. Vide in voce Onoldium. Lineae auctor Ioachimus fuit Ernestus, Ioh. Georgii Electoris Brandeburg. ex Elisabetha Anhaltina, fil. qui decessit A. C. 1625. Pater ex Sophia Solmensi (filia Ioh. Georgii Comitis Solmensis in Laubach) Sophiae (quae nata A. C. 1614. Erdammo Augusto Marchioni Brandeburgico nupsit, defuncta A. C. 1646.) Friderici (qui natus 1616. obiit A. C. 1634.) Alberti (nati et denati 1617.) Alberti (qui natus A. C. 1620. primis nuptiis sibi iunxit Luisam Henricam wirtenbergicam; secundis Margaretam Sophiam Oetingensem; tertiis Christianam Badensem: mortuus A. C. 1667. et Christiani (nati 1623. denati 1633.) qui omnes Marchiones Brandeburgici etc. lineae Anspacensis seu Onolsbacensis, German. in Anspach seu Onoldsbach. E quibus Albertus ex primo matrimonio habuit filias tres, Sophiam Elisabetham (natam ac denatam 1643.) Albertiam Luisam (natam 1646.) et Sophiam Amaliam (natam ac denatem 1649.) Ex secundo, filoios duos Iohannem fridericu, et Albertum Ernestum, quorum hic fatis concessit A. C. 1674. ut et filiam, Luisam Sophiam (natam A. C. 1652.) Ex tertio. quod ultra sesquiannum vix duravit, nullâ prole susceptâ. Successit itaque Patri Iohannes Fridericus, et ex Iohanna Elisabetha (Friderici Marth. Badensis filia) quam in torum feliciter adscivit A. C. 1672. Albertum Fridericum genuit A. C. 1674. Vide Phil. Iac. Spenerum Syllog. Geneal. Histor. in Fatnil. Zollerio Brandeborg. et Theatro Nobilit. Europ. Part. I. p. 126. et Part. 2. p. 105.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.